NORIBERGA

NORIBERGA
NORIBERGA
a Noricis dicta, quibus cum Hunni maxima saepius inferrent damna, huc confluere coeperunt, de securitatis loco sibi prospicientes. Henricus Bavarus ei formam civitatis tribuit, templô S. Aegidii ornavit, iura dedit, et ampliore murô castrum cinxit: quae Ludovico III. Imperatori alii ascribunt. Imperio dein adiuncta, et libertatis charactere insignita fuit, sub Conrado II. circa A. C. 1027. Sita est ad collem, naturâ firmum, in quo arces duae sunt: una aliquot Imperatorum domicilium, vulgo die Vesten: altera Burggraviorum olim sedes, quam Fridericus Burggravius, A. C. 1427. Senatui vendidit, hodie domus frumentaria. Hîc Pegnesus et Regnesus confluunt, urbs in medio non Germaniae solum, sed totius Europae, Conrado Celti credita: Communis Orbis officina, domesticâ inprimis disciplinâ clarissima. Popularis lim Rei publ. gubernatio fuit, cui, post discordias seditionesque civiles, Aristocratia, sub Carolo IV. successit. Leges partim a Venetis, A. C. 1506. partim ab aliis urbibus, ut Valentiis in Hannonia, Bruxellaque in Brabantia petiit. Privilegiis ornata est amplissimis; Sedes est Comitiorum post Electionem primorum, insignium Imperialium custos est, Habet ius Austregarum, etc. Insigne eius olim dimidia aquila nigra in campo fulvo; Sed Henricus IV. Imperator quod urbe licet captâ, arx tamen invicta sibi adhaesisset, virgineum caput, cum corona, et integra aquila, illi concessit. Vide Limnaeum Enucl. l. 4. c. 39. Hîc Synodus fuit A. C. 1438. celebrata, ob litem quae Concilio Basileensi cum Eugenio IV. intercedebat. A Friderico III. dein A. C. 1443. et 1487. similiter Ecclesiasticorum ibi coetus coactus est, etc. Vide quoque Noricorum mons. Addo saltem, quod postquam Electoratus Brandenburgicus ad Burggravios Noribergenses translatus est A. C. 1417. Fridericus Burggravius, a Sigismundo Imperatore Marchiam emit 400000. florenis, quam summam ut conficeret, Burggraviatum vendidig 180000. vel, ut alii, 240000. floren. reservatis sibi suisque aliquot Regalibus, quae cum tempore Hornius exspirâsse dicit. Hinc crebra et atrocia bella inter Marchiones Brandenburgicos ac Noribergenses, cum hi nudum titulum concederent, regalia sibi reservarent: Primumque bellum exortum est, A. C. 1448. in quo admirabilis eluxit fortitudo Alberti Achillis, de quo Aen. Sylvius in Europa c. 39. Alterum exarsit A. C. 1552. Duce Albertô Marchione Culmbacensi et Onoldinô, in quo Noribergenses et Socii Blassenburgum, munitissimam Alberti arcem oppido Culmbach imminentem expugnârunt A. C. 1554. et funditus everterunt: sed, Albertô exstinctô, iudicio Ferdinandi I. Imperatoris suis sumptibus restaurare coacti, vide Sleidan. l. 24. et 25. Thuanum Histor. l. 21. etc. Georg. Hornium Orb. Polit. Part. 2. p. 75.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • GERMANIA inferior proprie dicta a recentiorib. quae aliter Belgium — Gallis le Pais Bas, incolis Nederlant dicitur: et in ea sunt 17. provinciae. Eius pars Borealis seu trans Rhenum erat alias in Germania, pars autem Australis et cis Rhenum erat portio Galliae Belgicae; nunc a Germanis omnino separatur. Ex his… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Johann Peter Ludwig — Johann Peter von Ludewig Johann Peter von Ludewig (ursprünglicher Nach und Geburtsname Ludwig) (* 5. August 1668 in Honhardt bei Schwäbisch Hall; † 7. September 1743 in Halle an der Saale) war ein deutscher Jurist und Historiker …   Deutsch Wikipedia

  • Johann Peter von Ludewig — (ursprünglicher Nach und Geburtsname Ludwig) (* 5. August 1668 in Honhardt bei Schwäbisch Hall; † 7. September 1743 in Halle an der Saale) war ein deutscher Jurist und Historiker …   Deutsch Wikipedia

  • Melanchthon-Gymnasium Nürnberg — Schulform Humanistisches Gymnasium Gründung 1526 Ort …   Deutsch Wikipedia

  • FRANCONIA — sive Francia Orientalis, Germaniae pars ampla, et fere meditullium circa Moenum fluv. extensa. A Sicambris, quibus Valentiniani Caesaris tempore, ob Alanos de victos, Francorum nomen contigit, appellata: huius nominis originem quidam ad Francum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NORICA — vide NORIBERGA, et NORICORUM MONS …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NORICORUM Mons — seu Norimberga, urbs ampla et libera Franconiae, ad Regnitium fluv. cui subest ditiuncula adiacens, 15. milliar. Germ. ab Herbipoli in Eurum, inter Episcopatum Bambergensem in Circium, et Palatinatum superiorem in Eurum. Ditissima, innumeris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUREMBERGA — emporium Germaniae amplissimu, elegantissimumque vulgo Nuremberg, quasi Noricorum mons. Vide Munster. Arcem habet regiam, in colle urbi imminente, sitam, vetustissimam, ex quâ in urbem et extra pater prospectus, a qua civitati nomen inditum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROTESTANTES — appellatio est, quae Euangelicistribuitur, eo quod ab illis, quorum tum antesignani Elector Saxoniae, Georgius Brandeburgicus, Ernestus et Franciscus Luneburgici, Philippus Magnanimus Hassiae Landgravius, Anhaldius, aliique Germaniae Principes,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SMALCALDA — urbs Franconiae, in Principatu Hennebergensi, sub Landgravio Hasso Cassellano, foedere Protestantium Principum saeculô praeteritô et bellô mox insecutô, quod hinc Smalcaldicum dictum, famosum. Cum enim Protestantium ad Carolum V. Legati, ab illo… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”